monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 35, 3
Per quam videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam sese ad illum Iudaeae populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leaena nuncupatur, quia male viventes in vitiis, ore sanctae praedicationis interficit. Unde et ipsi primo pastori quasi huius leaenae ori dicitur: Macta et manduca . Quod mactatur quippe a vita occiditur, id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt interfice, et a seipsis illos in tua membra converte. Et quia haec Ecclesia corpus est Domini, ipse etiam Dominus Iacob voce leo vocatur ex se, leaena vocatur ex corpore, dum ei sub Iudae specie dicitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena; quis suscitabit eum ? Haec igitur leaena nequaquam dicitur, quia per Iudaeam non transiit, sed non pertransiit. Apostolis namque praedicantibus prius ex illa tria millia, postmodum quinque millia crediderunt. Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit, sed tamen illum infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed, quod saepe iam diximus, repulsa ab infidelitate Iudaeorum, deflexit ad vocationem gentium. Unde adhuc de eadem leaena dicitur: