monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 35, 2
In cunctis Latinis Codicibus institutores positos reperimus, in Graecis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet quod in hoc loco pro institoribus institutores scriptores quique ignorando posuerunt. Institores enim negotiatores dicimus, pro eo quod exercendo operi insistunt. Sed uterque sermo licet in voce dissonet, in intellectu non discrepat, quia omnes qui fidelium mores instituunt, spiritale negotium gerunt, ut cum praedicationem suis auditoribus praebent, ab eis fidem et opera recta percipiant, sicut de sancta Ecclesia scriptum est; Sindonem fecit et vendidit ; de qua et paulo post illic dicitur: Vidit quod bona est negotiatio eius . Qui hoc loco institutores nisi prophetae sancti vocati sunt, qui synagogae mores ad fidem instituere curaverunt prophetando? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt praedicatione generati. De quibus Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram . Sed quia repulsi apostoli a synagogae finibus sunt egressi, recte nunc dicitur: Non calcaverunt eam filii institorum. Calcarent quippe eam institorum filii, si praedicatores sancti eiusdem synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem institores eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum patres, id est apostoli, ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab eius vocatione cessaverunt.