monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 33, 3
Sed hoc aurum perfidiae est postmodum tenebris obscuratum. Cuius profecto nigredinem Ieremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ? Aurum namque obscuratum est, quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiae splendor, irruente perfidia, malitiae se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum, nunc iam dilectus ille Deo populus cur tanta haec bona perdiderit audiamus. Sequitur.