monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 31, 2
Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per Paulum dicitur: Qui propter nos egenus factus est, cum dives esset ? Cuius videlicet egentis hominis pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profecto praesentiam gentilitatem circumiens, mundum perambulavit universum. De quibus per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis . An pes eius non erat, qui tentus in compedibus dicebat: Pro quo legatione fungor in catena ? Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae, dum sancti apostoli coelorum regnum Iudaeae praedicare voluissent, videntes quod ei nihil omnino proficerent, ad praedicandum gentibus defluxerunt, sicut ipsi in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes . De quibus et per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris , quia repulsi a Iudaea apostoli in hoc gentilitatis saeculum translati sunt. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo dividuntur, nisi hi quos pes egentis hominis est oblitus, id est quos praedicatores Domini, videlicet per humanitatem pauperis, pro superbiae suae tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum praedicationis suae semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et invios vocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Sed Iudaea haec, quae sic obduruit, vel qualis dudum fuerit, vel quid post pertulerit, audiamus. Sequitur: