monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 30, 4
Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio sanctae praedicationis intelligi, iuxta id quod per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant illum corvi de torrentibus . Perversi quippe dum divina iudicia reprehendunt, subsannant patrem. Et quilibet haeretici dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur; Ioanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum . Corvi vero de torrentibus veniunt, cum praedicatores veri ad defensionem sanctae Ecclesiae a sacrorum librorum fluentis procedunt. Qui etiam recte corvi vocati sunt, quia nequaquam de iustitiae suae luce superbiunt, sed per humilitatis gratiam peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur: Nigra sum, sed formosa . Et Ioannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus . Qui videlicet corvi subsannantis oculum effodiunt, quia pravorum ac pervicacium hominum intentionem vincunt. Ex hoc itaque testimonio, si hic quoque torrens praedicatio debet intelligi, Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante, qui sanctorum praedicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Unde adhuc subditur: