monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.92 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 30, 3
Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus; et tanto magis se illic sperat invenire propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram . Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem . Huius peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse . Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Huius peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea . Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret; Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? Sed hoc desiderium nesciunt qui cor in terrenis voluptatibus defigunt. Dum enim sola quae sunt visibilia diligunt, profecto invisibilia, vel si credunt esse, non diligunt, quia dum nimis se exterius sequuntur, etiam mente carnales fiunt. Simul enim in hac vita uterque populus currit, sed non simul ad perpetuam pervenit, quia Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Ac si aperte dicat: Eos quos modo vel infidelitas excaecat, vel crudelitas obdurat, flammarum fluvius a conspectu aeterni iudicis exiens, ab electorum tunc populo separat, ut tunc a bonis ignis districti examinis dividat quos nunc in suis concupiscentiis tenebrae vitiorum excaecant.