monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 30, 2
Quid durus ille perfidia Iudaeorum populus, qui auctorem vitae per fidem videre noluit, quem per prophetiam praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus exstitit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo umbra mortis dicitur. Umbra quippe talis exprimitur, qualia eius rei, de qua trahitur, fuerint lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus vocatur? De quo per quamdam ministri sui significationem dicitur: Et nomen illi mors . Cuius ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, eius in se imaginem expressit. Quid vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi iudicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens ignis vocatur? Unde et per prophetam dicitur: Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius .