monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 5, 4
Sed sciendum est quod sunt peccata quae a iustis vitari possunt, et sunt nonnulla quae etiam a iustis vitari non possunt. Cuius enim cor in hac corruptibili carne consistens in sinistra cogitatione non labitur, vel si usque ad consensus foveam non mergatur? Et tamen haec ipsa prava cogitare peccare est. Sed dum cogitationi resistitur, a confusione sua animus liberatur. Mens ergo iustorum etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Et in peccatum ergo labitur, quia saltem in cogitatione declinatur; et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat, non habet, quia ante se reparat, quam per consensum cadat. Recte ergo is qui peccatorem se confessus est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita fortasse cogitando defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi. Sequitur: