monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 5, 3
Valde namque apud Deum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Hinc enim Ieremias ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos . Vias etenim nostras scrutari est cogitationum interna discutere. Corda vero cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, manus levat, et cor non levat. Iuxta ergo Ioannis vocem, tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. De qua recte fiducia a sancto viro nunc dicitur: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Ac si aperte dicat: Nequaquam se fecisse reminiscitur unde in suis precibus confundatur. Sed quaeri potest quo pacto a corde suo reprehendi se denegat, qui se peccasse superius accusat, dicens: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum ? Vel certe: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me .