monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 5, 2
Ac si aperte dicat: Pro vobis non debeo ad culpam pertrahi, qui peccare in propriis formidavi. Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis dominicis discordat opere, quoties ea audit a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Unde David propheta deprecatur, dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua . Graviter namque unusquisque confunditur quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc enim Ioannis voce dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus ab eo, accipiemus ; ac si diceret: Si id quod praecipit facimus, id quod petimus obtinebimus.