monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 3, 4
Et licet in testamento veteri nonnulla possint talia reperiri, pene nunquam tamen hoc vel tale genus mendacii a perfectis admissum studiosus ibi lector inveniet, quamvis mendacium quamdam tenere veritatis imaginem videatur, et sub veteri forsitan testamento minoris culpae esse potuit, in quo per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in testamento novo praeceptis altioribus manifestata per carnem Veritate proficimus; iustumque est ut facta quaedam quae in illo populo umbrae veritatis deservierant deseramus. Si quis vero per testamentum vetus vult suum tueri mendacium , quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est rerum alienarum raptum, et retributionem iniuriae, quae infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse. Quae omnia cunctis liquet quanta adnimadversione Veritas insequitur, quae nobis, iam significationis suae umbra postposita, in vera carne declaratur. Sed quia sanctus vir nec loqui se, nec meditari mendacium spondet, haec ipsa in quibus veritati congruit exsequendo subiungit: