monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 3, 3
Nonnulli vero ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificavit illis Dominus domos . In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, pro admista culpa mendacii, in terrenam est recompensationem declinata, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt ea quae fecerunt bona reciperent, et ulterius quod exspectarent mercedis suae praemium non haberent. Nam si subtiliter perpendatur, amore vitae praesentis mentitae sunt, non intentione mercedis. Parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere; mentiendo, suam.