monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 3, 2
Quod prius iniquitatem, hoc postmodum repetens mendacium dicit. Nam et omne mendacium iniquitas est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab aequitate discrepat quidquid a veritate discordat. Sed inter hoc quod ait, loqui, et postmodum subdit, meditari, magna distantia est. Nonnunquam enim peius est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari vero studiosae pravitatis. Et quis ignoret in quanta distantia culpa distinguitur utrum praecipitatione aliquis, an studio mentiatur? Sed vir sanctus, ut perfecte adhaereat veritati, nec studio se perhibet, nec praecipitatione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam . Et: Perdes omnes qui loquuntur mendacium , hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae; quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa , sequenti solet pia operatione purgari; quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur?