monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 2, 3
Scit namque quia diabolus licet afflitionem iustorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non accipit, ad tentationis articulum nullatenus convescit. Unde et omnis voluntas diaboli iniusta est, et tamen permittente Deo omnis potestas iusta. Ex se enim tentare quoslibet iniuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, prout tentandi sunt, non nisi tentari Deus iuste permittit. Unde etiam in libris Regum de diabolo scriptum est: Quia spiritus Domini malus irruebat in Saul . Ubi iuste quaeritur: si Domini, cur malus; et si malus, cur Domini dicatur? Sed duobus verbis comprehensa est et potestas iusta in diabolo, et voluntas iniusta. Nam et ipse dicitur spiritus malus per nequissimam voluntatem; et idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem. Bene ergo dicitur: Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam, quia etsi hostis saevit, qui ferire appetit, creator tamen est qui eum ad aliquid praevalere permittit. Sed quia sanctus vir ad aliquid invocat a Dei vita se constrinxit, audiamus quid sese constringendo subiungit. Sequitur: