monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 1, 2
Quo profecto versu ostenditur huius sanctissimi viri dicta quam mystice sint prolata, dum parabola, id est similitudo assumpta narratur ab eo qui nihil inferius per comparationem vel similitudinem loquitur. Absit enim ne hoc loco parabolam illud musicae organum sentiamus. Neque enim fas est credere quod in afflitione poenarum musicis uteretur, cum per Scripturam suam veritas dicat: Musica in luctu importuna narratio est . Nominata ergo parabola, ecce textu ipso loquente iam discimus, ne iusta textum tantummodo eius verba pensemus. Ad eam itaque similitudinem cuncta trahenda sunt qua figurate Ecclesia designatur. Et in ipso quidem locutionis exordio dicta aperte prolata sunt, sed subiunctis obscurioribus implicantur. Nam plana, ut solet, locutione inchoat, sed verba sua per mysticos sensus gravida narratione consumat. Itaque ait: