monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 1, 1
Plerumque in sacro eloquio sic nonnulla mystica describuntur, ut tamen iuxta narrationem historicam prolata videantur. Sed saepe dicta talia in eadem historica narratione permista sunt, per quae superficies historiae cuncta cassetur: quae dum nil historicum resonant, aliud in eis inquirere lectorem cogunt. His enim dictis quae aperta credimus, cum interiecta aliqua obscurius invenimus, quasi quibusdam stimulis pungimur, ut ad aliqua altius intelligenda vigilemus, et obscurius prolata sentiamus, ea etiam quae aperte dicta putavimus. Cum ergo beatus Iob de sermone Domini et de magnitudine tonitrui loqueretur, eisdem verbis protinus subinfertur: