monumenta.ch > Hieronymus > csg75.790 > sectio 1 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, 15, 2
Culpa superbiae est docere meliorem, quam saepe haeretici perpetrant, qui de his quae prave sentiunt quasi docere catholicos praesumunt. Tunc enim eos putant Deo acquiescere, si illos contigerit eorum perversitatibus consentire. Et acquiescentibus pacem promittunt, quia contra eos qui sibi consentiunt iam iurgari desistunt. Fructus autem optimos sibi consentientibus pollicentur, quia eos solos bona opera agere existimant, quos ad sua dogmata se trahere exsultant. Quibus et hoc congruit, quod adiungit: Suscipe ex ore illius legem. Quia ea quae ipsi sentiunt ex ore Dei procedere suspicantur: Et pone sermones eius in corde tuo. Ac si aperte astruat, dicens: Quos nunc usque in ore, et non in corde tenuisti. Quia enim eorum perversa dogmata respuit, non eum verba Dei in sensu, sed in ostensione habuisse criminantur. Unde quasi sub quadam specie dulcedinis infundunt virus pestiferae persuasionis, ut verba Dei Ecclesiam in corde suo ponere admoneant. Quae si unquam a corde illius recessissent, ab illis talia nullatenus audiret. Sequitur: