monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, 12, 4
Hoc etiam per beatum Iob dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me , quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Iob a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur: