monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 56, 6
Infirmi quique, qui in hoc mundo florere appetunt, et sicut magna mala, sic flagella pertimescunt, in eis quos flagellatos aspiciunt, culpas ex poena metiuntur. Quos enim percussos cernunt, Deo displicuisse suspicantur. Unde amici beati Iob, quem percussum viderunt, impium fuisse crediderunt, videlicet aestimantes quia si impius non fuisset, eius tabernacula permanerent. Sed ista non cogitat nisi qui adhuc infirmitatis taedio laborat, qui in praesentis saeculi delectatione gressum cogitationis figit, qui transire ad aeternam patriam perfectis desideriis nescit. Unde bene subiungitur: