monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 56, 5
Beatus autem Iob, qui nec habitis rebus elatus fuerat, nec amissas cum anxietate requirebat, quia nullis exterioris damni cogitationibus mordebatur, eum vermes cordis non operuerant. Et quia in terrena cura mentem suam non deiecerat, nequaquam in pulvere dormiebat. Sequitur: Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Cum scriptum sit: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? qua ratione nunc dicitur: Certe novi cogitationes vestras. Sed tunc spiritus hominis ignoratur ab altero cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos , per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus . Proinde beatus Iob, cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret, adiunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostenderet quia hoc quod in eis latebat invenisset. Unde ipsas quoque eorum iniquas sententias adiungit, dicens: Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?