monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 56, 3
Hoc vero quod dicitur: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, si quis forsitan accipere per allegoriam velit, explere breviter possumus, si de iniquo hoc divite ea quae sunt iam dicta replicemus. Dicitur namque: Viscera eius plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quae impinguat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Superbia quippe cordis quasi quaedam pinguedo est crassitudinis. Unde quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum . Sequitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Amatores huius saeculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. Sed si in exteriori dignitate desint terrenae et domesticae divitiae, quantum ad iudicium suum ossa quidem habent, sed medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator huius saeculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrenae domus abundantia saginetur, dicitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Vel certe ossa sunt huius divitis pravae et durae consuetudines, medullae vero in ossibus sunt ipsa desideria male vivendi, quae neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quae medullae quasi ossa irrigant, cum prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant.