monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 55, 4
Quid ergo mirum, si prosperitate vel adversitate praesentis saeculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Quae est enim iniquis salus aut robur, qui adeps et divitiae, dum totum hic cum celeritate relinquitur, et illic retributio, quae nunquam relinqui possit, invenitur? Sicut autem huius iniqui laetitia transit ad poenam, ita afflicti innocentis poena transit ad laetitiam. Nec divitiae ergo debent mentem extollere, nec inopia perturbare. Unde beatus Iob inter damna rerum nulla admittit ad animum damna cogitationum, sed ad eos qui se in percussione despiciunt redarguendo subiungit, dicens: