monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 34, 2
Qui enim cum diceret Audite, addidit Quaeso, cum quanta humilitate loquatur insinuat, dum contra se superbientes rogat, ut eorum sensum ad salutis doctrinam reducat. Sancti autem viri dum intra universalem Ecclesiam non solum docere recta, sed etiam perversa tolerare parati sunt, irrideri non metuunt. Unde et subditur: