monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, 28, 2
Quamvis enim hypocrita actiones bonas in superficie ostendat, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent; sed tamen minus prodit in opere quam in eius latet cogitatione. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Omnes ergo tenebrae in occultis eius absconditae dicuntur, quia etsi in se mala omnia non ostendit, omnia tamen inferre proximis appetit. Sed mens ista sic reproba qua ultione sit ferienda subiungat. Sequitur: