monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 57, 2
Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, et alius qui resurgit. Sed beatus Iob hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Iob fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque subtilis, quia et incorruptibilis. Erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. Sed sanctus vir eamdem resurrectionis fiduciam qua spe teneat, quanta certitudine praestoletur, adiungit. Sequitur: