monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 56, 7
Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis fatetur vocibus. Quid ergo remanet unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus ante effectum resurrectionis dominicae reducendam carnem in integrum statum credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris? Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto alius surgit quam moritur, quod dictu nefas est credere, quia ego morior, et alius resurgat. Unde quaeso te, beate Iob, subiunge quae sentis, et huius nobis questionis scrupulum tolle. Sequitur: