monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 56, 4
Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutychium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, quia pene nullus erat qui eius dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba iaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis gratia pergebant, ut eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus. Quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat.