monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 56, 2
Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere . Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de eius vera carne dubium fiat, per quod discipuli eius ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim non hoc habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis eius confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adiungebat etiam, dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit; sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipsa respondi, dicens: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur . Si quid ergo in eius corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem Dominus rediit in mortem. Quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis eius resurrectionem denegat? Tunc mihi obiecit, dicens: Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt , qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur iuxta naturam, atque aliter iuxta culpam, vel corruptionem. Caro quippe iuxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Caro vero iuxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro . Et sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens . Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu . Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, iam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionum desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit.