monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 55, 5
Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen eiusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo moriar corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, iam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Nec enim recte resurrectio dici potest, ubi non resurgit quod cecidit. Sed has nobis beate Iob dubietatis nebulas tolle, et quia per acceptam sancti Spiritus gratiam de spe nobis loqui nostrae resurrectionis coepisti, aperte indica, si caro nostra veraciter resurgat. Sequitur: