monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 55, 4
Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post aspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cuiuslibet arboris semen, quod in terram iacitur, ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta brevitate seminis tam immensa arbor latuit, quae ex illo processit, ubi lignum ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid cernebatur cum in terram iaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate eius ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, nostris oculis in elementis redactum, cum vult, in hominem roformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationales sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere, Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem, ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere noluimus, hanc ex eius adiutorio et exemplo teneremus. Dicat igitur beatus Iob: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et quisquis resurrectionis in se virtutem fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam, qui iam resurrectionem Domini cognovit factam, si et ille suam credidit, qui adhuc Domini Iesu sperabat esse faciendam.