monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.66 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 55, 3
Habemus ergo spem resurrectionis nostrae, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis vel cogitatione tacita forsitan dicat quod idcirco ille resurrexit a morte, quia unus idemque Deus et homo mortem, quam ex humanitate pertulit, ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus, recte in resurrectionis eius tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut et in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret, quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret, quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.