monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 55, 2
Quia videlicet resurrectionem quam in se ostendit in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Redemptor ergo noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Quod bene de illo per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput . Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. Dum ergo die tertio resurrexit, quid in eius corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit; ut divinitatis suae nobis potentiam ipsa innovatione suae carnis ostenderet. Quod bene per Moysen virgis duodecim in tabernaculo positis demonstratur . Nam cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta crederetur, duodecim virgae, iuxta duodecim tribus, in tabernaculo poni praeceptae sunt; et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit . Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi iacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem redit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore recte Aaron sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Iuda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo iam virga Aaron post ariditatem floret; sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia iam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque ad finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Unde caute hanc eamdem dilationem intulit, dicens: Et in novissimo die de terra surrecturus sum.