monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 54, 2
Qui enim non ait conditor, sed Redemptor, aperte eum denuntiat qui, postquam omnia creavit, ut nos de captivitate redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Et notandum quanta fide se in virtute eius divinitatis astringat, de quo per Paulum dicitur: Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . Ait namque: Scio enim quod Redemptor meus vivit. Ac si apertis vocibus dicat: Infidelis quisque illum flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illitum, crucifixum, mortuum noverit; ego illum post mortem vivere certa fide credo, libera voce profiteor, quia Redemptor meus vivit, qui inter impiorum manus occubuit. Sed quid, beate Iob, per resurrectionem illius etiam de tuae carnis resurrectione confidis, aperta, quaeso, voce profitere. Sequitur: