monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 53, 6
Haec paucis per excessum diximus, ut peccati pondus exprimi per plumbi laminam monstraremus. Quae tamen beati Iob verba sanctae quoque Ecclesiae congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundo sermones suos scribi expetit, dicens: Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro? Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stylo ferreo in plumbi lamina vel certe in silice scribit. Sed iure beatum Iob Redemptoris nostri eiusque Ecclesiae uti vocibus dicimus si quid de eodem Redemptore nostro quod aperte loquitur invenimus. Quo etenim pacto credendum est quia ex eo aliquid per figuram insinuat, si eum nobis apertis vocibus non demonstrat? Sed iam quid de eo sentit aperiat, omnesque nobis ambages cogitationum tollat. Sequitur: