monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 53, 4
Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet, et gloriam inanem, quae impietati absque ulla dubitatione coniuncta sunt? Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris . Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa . Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel quasi in honoris altitudinem elevent. Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit.