monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 53, 3
Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde ? Per plumbum namque, cuius natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. Hinc enim in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. (Vet. XXVII.) Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os eius . Qui de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi, ut latius quid cognovisset ostenderet, adhuc secutus adiunxit: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar . Quod prophetae testimonium inutiliter pro documento plumbi protulimus, si non etiam repetentes exponamus. Ait enim: Leva oculos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens . Volens Deus prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit. Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra . Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus; propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt . Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur . Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem, ne fortassis quae esset dubitare possemus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae proiicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os eius. Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximum impia nequaquam existeret.