monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 53, 2
Cuncta quae beatus Iob pertulit, quia forti patrum sententia edoctus gravis ille Iudaeorum populus agnovit, stylo ferreo et plumbi lamina scripta sunt. Quia vero haec etiam dura gentilium corda cognoverunt, quid ea nisi in silice sculpta videmus? Et notandum quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius deletur; in silice vero tardius quidem valent litterae imprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito per plumbi laminam Iudaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte per silicem gentilitas figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit; sed tamen fortiter suscepta servavit. Per stylum vero ferreum quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: Peccatum Iudae scriptum est stylo ferreo in unque adamantino . In ungue finis est corporis. Ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur aeternus. Peccatum itaque Iudae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Iudaeorum per fortem Dei sententiam in finem servatur infinitum.