monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 52, 3
Bene autem subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque est quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Unde per Salomonem dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt . Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic poena mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, et vestietur pannis dormitatio . Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est : Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit. Sed tot dura quae beatus. Iob sustinet, dignum non est ut per silentium transeant, eaque a notitia hominum ignorantiae obscuritas tegat. Tanti quippe aedificari ad servandam patientiam valent, quanti, implente se superna gratia, eius patientiae facta cognoverint. Unde et idem beatus Iob in exemplum vult pertrahi flagella quae sentit, qui statim subiungit dicens: