monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 22, 6
Scriptum quippe est, quia Dominus Iesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui . Dum ergo eius iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies eius in populo suo non relinquetur, quia et ipse et eius populus cum ea ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui, qui de eius perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. Ac nulla eius progenies in mundo remanet, quia districtus iudex iniquitates illius cum ipso mundi fine concludit. Quod vero haec aperte de Antichristo intelligi debeant, demonstratur cum subditur: