monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 15, 3
Bene autem subditur: Et inedia invadat costas illius. Costae enim viscera constringunt, ut latentia intrinsecus earum soliditate muniantur. Costae ergo uniuscuiusque sunt sensus animi, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadit costas, quando, omni spiritali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas nullatenus regant. Nam dum sensus mentis obtusi fuerint, cogitationes ad exteriora prodeunt, et, quasi costis infirmantibus, ea quae in occulto sana latere potuerant foras viscera funduntur. Unde fit ut, cogitationibus exterius sparsis, exterioris gloriae speciem deceptus appetat animus, nihilque diligat, nisi quod pulchrum foris viderit. Contra quem adhuc apte subiungitur: