monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 15, 2
Scripturae sacrae more, optare videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Ex ea enim parte qua spiritus rationalis est conditus, non incongrue dicitur robustus; ex ea vero qua carnalis, infirmus est. Robur ergo est hominis anima rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Unde et superius per beatum Iob dictum est: Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret . Ex rationali quippe anima habet homo ut in perpetuum vivat. Huius ergo iniqui robur fame attenuatur, quia eius anima nulla interni cibi refectione pascitur. De qua scilicet fame Deus per prophetam loquitur: Emittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini .