monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.168 > uwbM.p.th.f.69.47 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 48, 3
Sed mirum valde est quod adiungit: Descendent omnia mea. Cum enim sola anima descensura esset ad inferni loca, quid est quod sanctus vir illuc perhibet omnia sua descendere, nisi quod ibi se esse totum vidit, ubi pondus suae remunerationis intelligit? Quia hoc quod ex se insensibile in terra deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat, se esse non sentit. Omnia itaque sua in infernum profundissimum descensura perhibet, quo solam suam animam descensuram videt, quia ibi totus est, ubi sentire possit quod receperit. Vel certe in infernum omnia eius descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. Et quasi illuc descendit omne quod egit, quia ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit. Unde etiam ipsa quies praestolata subiungitur, cum illico subinfertur: