monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.32 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 48, 2
Cum constet, quod apud inferos iusti non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu, tenerentur, magna nobis oboritur quaestio, quidnam sit quod beatus Iob asserit, dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Qui et si ante adventum mediatoris Dei et hominum in infernum descensurus erat, liquet tamen quia in profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferi profundissimum infernum vocat? Quia videlicet, quantum ad sublimitatem coeli, iam huius aeris spatium non immerito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit: Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit in iudicio cruciandos reservari . Si itaque, quantum ad celsitudinem coeli, aer iste caliginosus infernus est, quantum ad eiusdem aeris altitudinem, terra quae inferius iacet, et infernus intelligi et profundus potest; quantum vero ad eiusdem terrae altitudinem, et illa loca inferi quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco non incongrue inferni profundissimi appellatione signantur, quia quod aer ad coelum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram.