monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 29, 2
Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione; atque unde in oculis suis iam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui conditoris vivit. Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum iusti sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis . Unde et beatus Iob, quia dies suos considerat breviari, et solum sibi superesse sepulcrum pensat, apte subiungit: