monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 24, 3
Idem testis nobis quaerendus. Quae tamen vox cum beato Iob congruere nobis etiam singulis potest. Omnis enim qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit. Qui autem de actibus suis omnipotenti Deo placere festinat, testem se in coelo habere considerat. Et saepe contingit ut ipsa quoque in nobis bona opera ab incautis hominibus reprehendantur. Sed qui testem in coelo habet, reprehensiones hominum metuere non debet. Unde adhuc subditur: