monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 18, 2
Facile quippe inimico resistitur si non ei vel in multis lapsibus, vel in uno, diutius consentiatur. Sin vero eius suasionibus anima subesse consueverit, quanto se ei crebrius subiicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat, quia nimirum malignus adversarius contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat. Sed tamen plerumque sancta Ecclesia etiam post perpetratas culpas mentes fidelium ad poenitentiam revocat, et peccata operis virtute spontaneae afflictionis mundat. Unde bene subditur: