monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 54, 3
Sin vero eorum tabernacula corpora debemus accipere, in quibus illorum animae habitant, ignis eorum tabernacula devorat, quia qui hic in mente ardent igne avaritiae, illic etiam in carne concremantur ignibus gehennae, et quia mens hypocritae nunquam vacat a malitiae cogitatione; nam sive terrena quaeque, seu laudem appetat, haec aliis invidet quae sibi tribui anhelat; et tanto caeteros ostendere perversos molitur, quanto videri sanctior omnibus appetit, ut ex eo quod alii despicabiles fiunt, ipse reverentior semper appareat. Unde fit ut de opinione proximi ante humana iudicia, linguae suae laqueos praetendat, ut eorum quibus placere appetit solus aestimationem capiat. Unde et sequitur: