monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 51 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 54, 2
Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione. Sed ignis tabernacula devorat cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Et fit plerumque ut hypocrita aurum vel quaeque bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, maiores ab eis recipere laudes quaerat; et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia recipere recusat. Unde sciendum est quia aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur. Nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Hypocrita itaque etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum, ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit. Et quia in ipso laudis appetitu nimio cor ardore succenditur, dicatur recte: Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.