monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 53, 3
Non ergo intuendum est si vineae floreant, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile est si intentione recta in bono opere perduret. Unde fit plerumque ut si in bono opere recta intentio non tenetur, etiam ipsum hoc opus quod bonum creditur amittatur. Nam quosdam saepe vidimus terrena quae possederant reliquisse, et nil iam transitorium quaerere, nullis pro hac vita iurgiis immisceri. Cum itaque hoc in se fidelis anima ostendit, quasi oliva florem protulit. Sed cum quidam ex talibus rursus coeperint mundi gloriam quam contempserant quaerere, et terrenis rebus quas sprevisse videbantur insatiabiliter inhiare, vacare iurgiis, proximorum laesiones exquirere, nimirum proiecit oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sed sciendum est quia haec semper eis eveniunt qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur. Unde recte subditur: Congregatio enim hypocritae sterilis. Coepta enim bona non amitteret, si hypocrita non fuisset. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti iudicis infecundi et aridi apparent. Saepe vero, aestu avaritiae accensi, eo maiora de se opera humanis oculis ostendunt, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appetunt. Unde adhuc subditur: