monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 52, 2
Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia nec augeri possunt, nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum; et sicut de perversis scriptum est: Indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus, quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae eius tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longo animo dies proponit. Et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Plerumque enim quosdam cernimus et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo ergo dicitur: Antequam dies eius impleantur peribit, cum in quibusdam saepe videamus quia aetate longa iam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt?